Psalms 72

CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed aeternis Deum laudemus. CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. actus praecipitati; quia cito rediit. AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Non intelligens. Quia haec pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur. . CAS. Ne resipiscant; non amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti. etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. CAS. Quasi a rectis semitis. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. etc. ID. Quae ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. AUG. In hac sententia in qua modo sum. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judaeis, qui Christum noverunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc haesitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis aestuant aegri. . etc. CAS. Haec dixerunt, quibus confutandis haec ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum haec repudiaverit, melius nos procuraverit. Alias et CAS. Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad coelos transtulit. ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. judicavi quod non est. per praedicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. id est, quantum ad praesentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior praedicatio, quam Israelitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinae meae contradicerem: etc. Omnes enim, Abraham et caeteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non praesumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum haec non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiae, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quaerit alium. AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel Sancta sanctorum, id est, secretum divinae dispositionis. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quaesivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, etc. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit. . ID. Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quae mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est. In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. HIER. Vel in coelesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. CAS. Vel gloriam temporis, quae non vera, sed similitudo gloriae: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos, Id est, invidi felicibus. Quibus status, id est, constantia mentis resoluta est, ut prospera amarem; gravis culpa praebere aliis occasionem peccandi. Vanis haerens, injurius Deo factus. Magna et profunda ignorantia nescire quod pecces. CAS. Vel de haereticis potest hoc accipi, etc., usque ad vel in super coelesti Ecclesia. AUG. Ecce conversio hujus Asaph, etc., usque ad commutatae sunt in spirituales . etc. ID. Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quae nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum. CAS. Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti. AUG. Quia licet pecus non recessit a Deo. id est, potestatem dexterae, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. enim pecus, amans haec temporatia. Vel manum CAS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. ID. Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quaesivit, et invitat in contrarium. AUG. Comparat terrenae voluptati suae praemium coeleste, et se arguit. etc. Ab eo nunquam ultra separabor. etc. Huic fornicationi contrarius est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia. . AUG. In publico, vel in concordia Apostolorum, qui sunt portae Ecclesiae. Quia praedicatio, quae est praeter unitatem Ecclesiae, inanis est. Vel, virtutibus Ecclesia est filia Sion, id est, speculationis.
Copyright information for VulgGlossa